Quantum redactiones paginae "Cicero" differant

30 octeti additi ,  21:19, 9 Iulii 2009
Summarium vacuum
 
{{c|Quo usque tandem abutere, Cicero, patientia nostra?| [[Discipuli linguae latinae|Discipuli Litterarum Latinarum]]}}
 
'''Cicero''' erat vir pacificus et sine dubio eloquentissimus Romanorum, qui alios uiros metuebat imprimis se uiriliores ut Catilina aut Iulius Caesar exceptis strabonibus. utrum ipse nunc strabonum numero adiungendus non certo tester, quamquam stilum suum uidere potuisse paret. Eximia enim permulta opera edidit exempli gratia De Constuprationibus Sororis Mei sicut et De Clarissimis Graiorum Idiotis. Primas ei tributas esse constat inter oratores atque aemulus fuisse [[Cato]]nis, de quo scripserat Libros Quinque De Perdita Iuuentute tacita suspicione se suam propriam quoque perdidisse. Inimici sibi permulti fuere, ut sint mors, animi fatigatio, nimiae oratoriae exercitationes, corporis infirmitas atque impotentia. Idcirco posteri fere omnes tantis malis onerati eum amabant, praecipue Latini praeceptores. quidam ferunt eum poetam fieri uoluisse, quod quidem ingenio carenti [[Fortuna]] minime indulgeret. Exitum eius foedum fuit cruentissimumque. Nam fertur caput lectica neglegenter uehiens amisisse.
Usor anonymus